Prophetia Jeremiae*

Caput 48: Versus 34

A Segor usque ad Oronaim.Segor urbs quae Mortuo mari imminet, ubi terminus Moabitarum. Indicat ergo, quia usque ad extremos fines provinciae ululatus personabit. De quo Isaias:Vectes ejus usque Segor vitulam consternantemIsa. 15., id est, perfectae aetatis. Sicut enim in hominibus tricesimus annus, ita in pecudibus et jumentis annus tertius robustissimus est.Aquae quoque Nemrim.Isaias:Aquae enim Nemrim desertae eruntIsa. 15., etc. Et quae hic minus dicuntur, in Isaia plene exponuntur. Est enim Nimrim oppidum super mare Mortuum.
(* Traductions européennes)